MARAT,LA MÉDECINE ET LA SCIENCE

 
 

         

DIPLÔME DE MÉDECINE DE JEAN-PAUL MARAT

          Décerné par l’Université Sint Andrews - Écosse, le 30 juin 1775

Signé par William Buchan, Hugh James et leurs collègues

(collection Jean Moutier - photo prise à Paris en 1991)

Traduction française dans les textes des Archives Marat de François Chèvremont





Texte du diplôme de médecine de Marat


Nos Universitatis St Andreae apud Scotos Rector Promotor Collegiorum Praefecti, Facultatis Artium decanus caeterique Professorum ordines Lectoribus salutem.

Quandoquidem acquum est et Rationi congruens ut qui magno studio bonas didicerunt Artes, iidem referant Praemium studiis suis dignum, ac praeinerti hominum vulgo propriis quibusdam fulgeant Honoribus et Privilegiis, unde et ipsis bene sit atque aliorum provocetur Industria. Quando etiam eo praesertim spectant amplissima illa Jura Universitati Andraeanae antiquitus concessa, ut quoties res postulat, idoneos quosque in quavis Facultate viros vel sumnis qui ad eam Facultatem pertinent Honoribus amplificare queat.

Quumque ornatissimus vir Joannes Paulus Marat Artium Magister, diligenti sua opera Medicinae aliquot annos navata, tantam sibi in omnibus Medicinae partibus peritiam conciliaverit, ut multorum Medicinae doctorum Elogiis insignitus supremum in ista Arte Doctoratus se Gradum promereatur. Hisce adducti Magistro Joanni Paulo Marat supra nominato liberam plenamque Profitendi Docendi Exercendi quovisque modo Excolendi Medicinae Artem potestatem Indulsimus. Eaque omnia faciendi quae ad istam omnino Facultatem spectant ; atque ut ipsi Rata habeantur cuncta et singula Privilegia Commoda Emolumenta Honoraria quae quidem Medicina Doctoribus usquam Gentium competunt. Eum Titulo Graduque Doctoris in Medicina cohonestandum et ab universis dehinc pro Adepto et Doctore dignissimo habendum volumus. In quarum Rerum Fidem hasce nostras Privilegii Litera Chorigraphis nostris confirmatas et communi Almae Universitatis Sigillo munitas DEDIMUS Andreapoli trigesimo die Mensis Junii Anno Domini Millesimo Septingentesimo Septuagesimo Quinto.

TRAVAUX SCIENTIFIQUES DE MARAT

Lire l’article

Marat et les Académies de province 

LA MÉDECINE, UNE TRADITION FAMILIALE

Lire l’article

Jean et Jean-Paul Mara(t), médecins de père en fils

NOTES